Augustinus, Epistolae, 262, 6.
1 | Nunc autem inconsiderata festinatione attende quid feceris. |
2 | Ut enim de illis monachis, a quibus te ipse non aedificatam, sed spoliatam esse conqueritur, ego bene sentiam, nec homini prae ira turbatum oculum habenti, contra Dei fortasse famulos facile consentiam; numquid tantum bonum est, quod pauperum carnem largioribus eleemosynis refecisti, quantum malum est, quod viri tui mentem a tam bono proposito subruisti? |
3 | An cuiusquam tibi temporalis salus charior esse debuerat, quam huius aeterna? |
4 | Nonne si ampliorem misericordiam cogitans, ideo pauperibus res tuas erogare differres, ne scandalizatus maritus tuus Deo periret, uberiores tibi Deus eleemosynas imputaret? |
5 | Proinde si recolis quid acquisiveras, quando lucrata fueras virum tuum, ut tecum Christo sanctiore castitate serviret; intellige per illas eleemosynas tuas, quibus cor eius eversum est, quanto graviore damno percussa fueris, quam sunt illa lucra, quae coelestia cogitabas. |
6 | Si enim habet ibi magnum locum panis fractus esurienti, quantum locum ibi credenda est habere misericordia, qua homo eripitur diabolo, tanquam leoni rugienti, et quem devoret inquirenti? |