monumenta.ch > Augustinus > 5
Augustinus, Epistolae, 262, 4. <<<     >>> 6.

Augustinus, Epistolae, 262, 5.

1 Denique factum est ut vinculum continentiae, quo se dilectus ille innexuerat, contemptus abrumperet, et iratus tibi non parceret sibi.
2 Sicut enim mihi retulit perlator epistolae tuae, cum cognovisset quod omnia vel pene omnia quae habebas, nescio quibus duobus transeuntibus monachis tanquam pauperibus eroganda donaveris; tunc ille detestans eos tecum, et non Dei servos, sed domus alienae penetratores, et tuos captivatores et depraedatores putans, tam sanctam sarcinam quam tecum subierat, indignatus abiecit.
3 Infirmus enim erat, et ideo tibi, quae in communi proposito fortior videbaris, non erat praesumptione turbandus, sed dilectione portandus: quia etiamsi ad ipsas eleemosynas largius faciendas forte pigrius movebatur, posset et ista condiscere, si tuis inopinatis non feriretur expensis, sed exspectatis invitaretur obsequiis, ut etiam hoc quod temere sola fecisti, multo consultius dilectione concordi, multoque ordinatius et honestius ambo faceretis; nec blasphemarentur servi Dei, si tamen hoc fuerunt, qui marito absente atque nesciente, ab ignota muliere et ab aliena uxore tanta sumpserunt; et laudaretur Deus in operibus vestris, quorum esset tam fida societas, ut a vobis communiter teneretur, non solum summa castitas, verum etiam gloriosa paupertas.
Augustinus HOME