Augustinus, Epistolae, 262, 4.
1 | Sed illud est quod minus te observasse contristor, quia tanto humilius et obedientius ei obsequi in domestica conversatione debuisti, quanto ille religiosius tibi rem tam magnam etiam imitando concesserat. |
2 | Non enim quia pariter temperabatis a commixtione carnali, ideo tuus maritus esse destiterat; imo vero tanto sanctius inter vos coniuges manebatis, quanto sanctiora concorditer placita servabatis. |
3 | Nihil ergo de tua veste, nihil de tuo auro vel argento vel quacumque pecunia, aut rebus ullis terrenis tuis sine arbitrio eius facere debuisti, ne scandalizares hominem qui Deo tecum maiora voverat, et ab eo quod de tua carne licita potestate posset exigere, continenter abstinuerat. |