monumenta.ch > Augustinus > 3
Augustinus, Epistolae, 262, 2. <<<     >>> 4.

Augustinus, Epistolae, 262, 3.

1 Sed hoc, ut dixi, omitto, quoniam postea tibi nolenti sibi ad reddenda coniugalia debita consentire, ad eadem continentiae pacta ipse consensit, et tecum continentissime diu vixit, suoque consensu a peccato illo quo ei debitum carnis negabas, ipse te absolvit.
2 Non ergo iam in tua causa ista vertitur quaestio, utrum redire debeas ad concubitum viri.
3 Quod enim Deo pari consensu ambo voveratis, perseveranter usque in finem reddere ambo debuistis: a quo proposito si lapsus est ille, tu saltem constantissime persevera.
4 Quod te non exhortarer, nisi quia tibi ad hoc ipse consenserat.
5 Nam si nunquam tenuisses eius assensum, numerus te nullus defendisset annorum, sed post quantumlibet tempus me consuluisses, nihil tibi aliud responderem, nisi quod ait Apostolus, Uxor non habet potestatem corporis sui, sed vir: de qua potestate sic tibi iam permiserat continentiam, ut eam tecum et ipse susciperet.
Augustinus HOME