Augustinus, Epistolae, 262, 2.
1 | Omitto enim quod ipsam continentiam, illo nondum volente, non secundum sanam doctrinam te suscepisse cognovi. |
2 | Neque enim corporis tui debito fraudandus fuit, priusquam ad illud bonum, quod superat pudicitiam coniugalem, tuae voluntati voluntas quoque eius accederet; nisi forte non legeras nec audieras, vel non attenderas Apostolum dicentem: Bonum est homini mulierem non tangere: propter fornicationes autem unusquisque uxorem suam habeat, et unaquaeque suum virum habeat. |
3 | Uxori vir debitum reddat, similiter autem et uxor viro. |
4 | Uxor non habet potestatem corporis sui, sed vir: similiter autem et vir non habet potestatem corporis sui, sed mulier. |
5 | Nolite fraudare invicem, nisi ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi; et iterum ad idipsum estote, ne vos tentet Satanas propter intemperantiam vestram (I Cor. VII, 1-17). |
6 | Secundum haec verba apostolica, etiamsi se ipse continere voluisset, et tu noluisses, debitum tibi reddere cogeretur; et illi Deus imputaret continentiam, si non suae, sed tuae cedens infirmitati, ne in adulterii damnabile flagitium caderes, maritalem tibi concubitum non negaret: quanto magis te, quam magis subiectam esse decuerat, ne ipse quoque in adulterium diabolica tentatione traheretur, in reddendo huiusmodi debito voluntati eius obtemperare convenerat, cum tibi voluntatem continendi acceptaret Deus, quia propterea non faceres, ne periret maritus? |