Augustinus, Epistolae, 262, 1.
1 | Lectis litteris Reverentiae tuae, et earum perlatore interrogato quae interroganda restabant, vehementer dolui sic te voluisse agere cum marito, ut aedificium continentiae, quod in eo iam construi coeperat, amissa perseverantia in adulterit ruinam miserabiliter laberetur. |
2 | Cum enim lugendus esset, si post continentiam votam Deo, iamque actu ipso moribusque susceptam, reverteretur ad coniugis carnem; quanto magis nunc demersus in interitum profundiorem lugendus est, qui tam abrupta dissolutione moechatur, iratus tibi, perniciosus sibi, tanquam in te acerbius saeviat, si ipse pereat? |
3 | Hoc autem tantum mali accidit, dum tu eius animum non qua debuisti moderatione tractasti: quia etsi carnali consortio iam ex consensu vobis non miscebamini, in caeteris tamen rebus coniugali obsequio viro tuo mulier servire debuisti; praesertim cum ambo essetis membra corporis Christi. |
4 | Et utique si maritum infidelem fidelis habuisses, agere te conversatione subdita oportuit, ut eum Domino lucrareris, sicut Apostoli monuerunt. |