monumenta.ch > Augustinus > 5
Augustinus, Epistolae, 261, 4. <<<    

Augustinus, Epistolae, 261, 5.

1 Psalterium a sancto Hieronymo translatum ex hebraeo non habeo.
2 Nos autem non interpretati sumus, sed codicum latinorum nonnullas mendositates ex graecis exemplaribus emendavimus.
3 Unde fortassis fecerimus aliquid commodius quam erat, non tamen tale quale esse debebat.
4 Nam etiam nunc, quae forte nos tunc praeterierunt, si legentes moverint, collatis codicibus emendamus.
5 Ita illud quod perfectum est, tecum nos quoque requirimus.
Augustinus HOME