1 | Ecce pene factum est, quod in quinque versuum tuorum tertio posuisti, ut magis loquacem quam eloquentem haberes epistolam meam. |
2 | Quod autem in quinto atque ultimo versu septem pedes sunt, nescio utrum numerus tuum fefellit auditum, an experiri voluisti utrum ego adhuc ista diiudicare meminerim, quae forte iam obliti sunt qui talium aliquando studiosi, postea plurimum in ecclesiasticis litteris profecerunt. |