Augustinus, Epistolae, 261, 3.
1 | Itaque, frater charissime atque dulcissime, pascat te Dominus potius sapientiae floribus, et vivi fontis haustibus irriget. |
2 | Si quid autem per operulam meam religiosissimo studio tuo conferri posse arbitraris, quia et capacem te esse intelligo, et avidum sentio; magis in alia nostra opuscula, quae multis voluminibus comprehenduntur, tibi animus intendendus est, quam per epistolas aliquid sperandum quod tuum desiderium possit explere. |
3 | Aut certe in praesentia sume quod potero, quam te puto tuam nobis ideo non exhibere, quia non vis: quid enim magnum est, adiuvante Domino, ut homo liber a cuiusquam loci munere venias ad nos, sive nobiscum diu futurus, sive peracto saltem pauxillo temporis rediturus? |