monumenta.ch > Augustinus > 2
Augustinus, Epistolae, 261, 1. <<<     >>> 3.

Augustinus, Epistolae, 261, 2.

1 Oraculum autem legis quomodo sum, de cuius latis atque abditis penetralibus nescio longe plura quam scio, eiusque multiplices sinus opacosque secessus adire ac penetrare non valeo sicut volo, et me non aliud quam minus dignum esse cognosco?
2 Porro sacrator iustitiae quis ego, cui me sacratum esse permagnum est?
3 Iamvero quod instauratorem spiritualis gloriae me appellas; da veniam, multum cui loquaris ignoras: ipse quippe adhuc in hac gloria sic instauror, ut de die in diem non solum quantum accedam, sed utrum omnino aliquid accedam, latere me fatear.
4 Dispensator plane salutis aeternae, cum caeteris innumerabilibus conservis meis sum.
5 Quod si volens facio, mercedem habeo: si autem invitus, tantum dispensatio mihi credita est; neque enim esse salutis illius dispensatorem per verbum ac Sacramentum, iam hoc est etiam esse participem.
6 Nam si per bonos non dispensaretur, non recte Apostolus diceret: Imitatores mei estote sicut et ego Christi (I Cor. IV, 1, 16).
7 Rursus si per malos non dispensaretur, non de quibusdam Dominus diceret: Quae dicunt, facite; quae autem faciunt, facere nolite: dicunt enim, et non faciunt (Matth. XXIII, 3).
8 Multi ergo dispensatores sunt, per quorum ministerium pervenitur ad aeternam salutem: sed quaeritur inter dispensatores ut fidelis quis inveniatur (I Cor. IV, 2); et inter ipsos fideles, in quorum me numero ille qui non fallitur computet, alius est sic, alius autem sic (Id. VII, 7), sicut unicuique Deus partitus est mensuram fidei (Rom. XII, 3).
Augustinus HOME