monumenta.ch > Augustinus > 1
Augustinus, Epistolae, 261, . . . <<<     >>> 2.

Augustinus, Epistolae, 261, 1.

1 Brevem epistolam tuam, sed plane vehementem flagitatricem prolixae epistolae meae, non invitus, imo etiam laetus accepi.
2 Non quod facile sufficerem aviditati, sed quod gratularer Charitati tuae; quia etsi non de idoneo expetis, bonum est tamen quod expetis.
3 Et ad longam quidem epistolam conscribendam magis mihi otium quam facultas defit; occupatissimo scilicet ecclesiasticis curis, a quibus pauculae temporum stillae vix recreant, vel cogitantem aliquid, vel ea quae magis urgent et mihi videntur pluribus profutura dictantem, vel reficientem corporis vires nostrae necessarias servituti.
4 Nam verba non desunt, quibus possit multa charta compleri; sed quod a nobis in eadem sermonis prolixitate desideras, ad hoc me idoneum non esse respondeo.
5 Thesaurum enim sapientiae te desiderasse dixisti, sed minus accepisse quam voluisti, cum ego ex illo thesauro mendicabunda prece quotidianam stipem rogem, vixque impetrem.
Augustinus HOME