monumenta.ch > Augustinus > 5
Augustinus, Epistolae, 259, 4. <<<    

Augustinus, Epistolae, 259, 5.

1 Si enim dives ille superbus atque impius, sicut in Evangelio Dominus loquitur, qui induebatur purpura et bysso, et epulabatur quotidie splendide, cum malorum meritorum poenas apud inferos lueret, neque de digito contempti ante ianuam suam pauperis aquae stillam impetrare valuisset; recordatus est quinque fratres suos, et rogavit ad eos eumdem pauperem mitti, cuius requiem in sinu Abrahae longe prospiciebat, ne et ipsi venirent in illum locum tormentorum (Luc. XVI, 19-28): quanto magis tua coniux te recordatur?
2 quanto magis te casta non vult ad poenas venire moechorum, si fratres suos nec superbus ad poenas venire voluit superborum?
3 et cum frater nollet fratribus in malis se esse coniunctum, quanto minus vult in bonis constituta coniux virum in malis habere separatum?
4 Lege ipsum locum in Evangelio: Christi est vox pia; crede Deo.
5 Doles videlicet coniugem mortuam, et putas, si eam laudavero, quod meis affatibus consolaberis; disce quod doleas, si cum illa non eris.
6 An magis tibi dolendum est quod a me nondum laudatur, quam mihi quod a te non amatur?
7 Nam utique si amares, cum illa esse post mortem desiderares, quo profecto non eris, si qualis es talis eris.
8 Ama ergo cuius exigis laudem, ne quod mendaciter exigis, iuste denegem.
9 ( Et alia manu: ) Dominus nobis praestet de tua salute gaudere, domine dilectissime, et honorabilis frater.
Augustinus HOME