monumenta.ch > Augustinus > 3
Augustinus, Epistolae, 259, 2. <<<     >>> 4.

Augustinus, Epistolae, 259, 3.

1 Plebs mulierum excubat lateribus tuis, crescit in dies pellicum numerus; eiusdem autem numeri dominum, imo vero servum insatiabili per tot scorta libidine diffluentem, et laudes defunctae castae coniugis a nobis, velut ad mitigandam moestitiam suam, iure amicitiae flagitantem episcopi patienter audimus?
2 Qui cum esses, non dicam catechumenus, sed in errore nobiscum perniciosissimo constitutus iuvenis, iunioribus nobis, ab hoc te vitio temperantissima voluntate correxeras, quo non post longum tempus sordidius revolutus, deinde in extremo vitae periculo baptizatus, non dicam, te sene, sed etiam nobis certe iam senibus et insuper episcopis, nondum emendaris.
3 Vis de bonae uxoris morte per nos consolari: nos de hac tua veriore morte quis consolatur?
4 An quia non possumus oblivisci tanta erga nos merita tua, ideo cruciandi adhuc sumus moribus tuis, ideo contemnendi, et pro nihilo habendi, quando gemimus ad te de te?
5 Sed fatemur nos non esse aliquid ad te corrigendum ac sanandum; Deus attendatur, Christus cogitetur, Apostolus audiatur dicens: Tollens ergo membra Christi, faciam membra meretricis (I Cor. VI, 15)?
6 Si qualiscumque episcopi amici tui verba spernis in corde tuo, corpus Domini tui cogita in corpore tuo: postremo, quomodo de die in diem differendo peccas, cum extremum diem tuum nescias?
Augustinus HOME