Augustinus, Epistolae, 259, 1.
1 | Scripsisti mihi ut ad te aliquam prolixam epistolam consolatoriam darem, quod graviter optimae uxoris morte movereris, sicut sanctum Paulinum ad Macarium fecisse meministi. |
2 | Et illa quidem anima in societatem recepta fidelium atque castarum, laudes nec curat, nec quaerit humanas; sed quia propter eos fiunt ista, qui vivunt, prius est ut tu, qui consolari eius laude desideras, ita vivas, ut illic ubi ipsa est, esse merearis. |
3 | Neque enim dubito quod eam non credas ibi esse, ubi illae sunt quae vel adulteriis lectulum coniugalem polluerunt, vel nullo coniugio deligatae fornicatione fluxerunt. |
4 | Quare, de illius laude viro longe dissimili quasi fugare velle moestitiam, adulatio est, non consolatio. |
5 | Nam si eam diligeres sicut ipsa te dilexit, servasses ei quod tibi ipsa servavit. |
6 | Et cum illa, si prior obiisses, nullo modo credenda sit cuiquam fuisse nuptura; nonne si vere obitum eius laudibus eius consolandus doleres, ne unam quidem ac licitam post illam coniugem quaereres? |