monumenta.ch > Augustinus > 3
Augustinus, Epistolae, 258, 2. <<<     >>> 4.

Augustinus, Epistolae, 258, 3.

1 Nolo autem succenseas, nec tibi videatur absurdum quod illo tempore cum in vana huius mundi aestuarem, quamvis me multum amare videreris, nondum eras amicus meus; quando nec ipse mihi amicus eram, sed potius inimicus: diligebam quippe iniquitatem; et vera quidem divina sententia est qua scriptum est in sanctis Libris, Qui autem diligit iniquitatem, odit animam suam (Psal. X, 6).
2 Cum ergo odissem animam meam, verum amicum quomodo habere poteram, ea mihi optantem in quibus ipse meipsum patiebar inimicum?
3 Cum vero benignitas et gratia Salvatoris nostri illuxit mihi, non secundum merita mea, sed secundum ipsius misericordiam; tu ab hac alienus, quomodo esse poteras amicus meus, qui unde beatus esse possem penitus ignorabas, et non in hoc me amabas, in quo mihi ipse iam fueram utcumque amicus effectus?
Augustinus HOME