Augustinus, Epistolae, 258, 2.
1 | Et posteaquam illa cupere destiti, tu quidem perseverante benevolentia, salvum me esse cupiebas salute mortali, et ea rerum prosperitate felicem, quam mundus optare consuevit. |
2 | Et iam sic itaque aliquantum tibi erat mecum rerum humanarum benevola et chara consensio. |
3 | Nunc vero quantum de te gaudeo, quibus explicem verbis, quando eum quem quoquo modo habui diu amicum, habeo iam verum amicum? |
4 | Accessit enim etiam rerum consensio divinarum; quoniam qui mecum temporalem vitam quondam iucundissima benignitate duxisti, nunc spe vitae aeternae mecum esse coepisti. |
5 | Modo vero etiam de rebus humanis inter nos nulla dissensio est, qui eas rerum divinarum cognitione pensamus, ne plus eis tribuamus, quam modus earum iustissime postulat; nec eas in aliquo contemptu abiiciendo, creatori earum Domino rerum coelestium atque terrestrium faciamus iniuriam. |
6 | Ita fit ut inter quos amicos non est rerum consensio divinarum, nec humanarum plena esse possit ac vera. |
7 | Necesse est enim ut aliter quam oportet humana aestimet qui divina contemnit, nec hominem recte diligere noverit quisquis eum non diligit qui hominem fecit. |
8 | Proinde non dico, nunc mihi plenius amicus es, qui eras ex parte; sed quantum ratio indicat, nec ex parte eras, quando nec in rebus humanis mecum amicitiam veram tenebas. |
9 | Rerum quippe divinarum, ex quibus recte humana pensantur, socius mihi nondum eras; sive quando nec ipse in eis eram, sive posteaquam ego eas utcumque sapere coepi, a quibus tu longe abhorrebas. |