Augustinus, Epistolae, 258, 1.
1 | Abripui, vel potius obripui, et quodammodo furatus sum memetipsum multis occupationibus meis, ut tibi scriberem antiquissimo amico, quem tamen non habebam, quamdiu in Christo non tenebam. |
2 | Nosti quippe ut definierit amicitiam Romani, ut ait quidam, maximus auctor Tullius eloquii (Lucanus, lib. 7). |
3 | Dixit enim, et verissime dixit: Amicitia est rerum humanarum et divinarum cum benevolentia et charitate consensio (Cicero, Lael. 20). |
4 | Tu autem, mi charissime, aliquando mihi consentiebas in rebus humanis, cum eis more vulgi frui cuperem; et mihi ad ea capessenda quorum me poenitet, favendo velificabas, imo vero vela cupiditatum mearum, cum caeteris tunc dilectoribus meis, inter praecipuos aura laudis inflabas. |
5 | Porro in rebus divinis, quarum mihi illo tempore nulla eluxerat veritas, utique in maiore illius definitionis parte nostra amicitia claudicabat: erat enim rerum tantummodo humanarum, non etiam divinarum, quamvis cum benevolentia et charitate consensio. |