monumenta.ch > Augustinus > 252
Augustinus, Epistolae, EPISTOLA CCLI . Augustinus Pancario, de Secundino presbytero criminum quorumdam insimulato: contra quem accusationes haereticorum admittere non vult, catholicorum audire paratus. <<<     >>> EPISTOLA CCLIII . Augustinus ad Benenatum, de eadem puella (ut videtur) in matrimonium non tradenda nisi viro catholico.

Augustinus, Epistolae, EPISTOLA CCLII . Augustinus Felici, de pupilla quadam Ecclesiae tutelae commissa.

1 Domino dilectissimo meritoque honorabili, et praeferendo fratri FELICI, AUGUSTINUS, in Domino salutem.
2 Novit optime Religio tua quam curam tuendis cum omnibus hominibus, tum maxime pupillis Ecclesia vel episcopi debeant.
3 Unde receptis litteris tuis, et exemplo litterarum viri spectabilis fratris nostri, nec potui nec debui passim puellam cuiquam committere: praesertim quia eam Ecclesiae commendavit, domine dilectissime meritoque honorabilis, et praeferende frater.
4 Proinde adventum eius exspecto, ut si quid fieri oporteat, eius praesentia deliberem, et faciam quod Dominus faciendum esse inspiraverit.
Augustinus HOME

bnf12205.17 csg571.174