monumenta.ch > Augustinus > 251
    >>> EPISTOLA CCLII . Augustinus Felici, de pupilla quadam Ecclesiae tutelae commissa.

Augustinus, Epistolae, EPISTOLA CCLI . Augustinus Pancario, de Secundino presbytero criminum quorumdam insimulato: contra quem accusationes haereticorum admittere non vult, catholicorum audire paratus.

1 Domino dilectissimo, meritoque honorabili filio PANCARIO, AUGUSTINUS, in Domino salutem.
2 Cum, antequam veniret Religio tua, presbyter Secundinus Germanicianensibus non displiceret, unde modo factum est ut eum, sicut scripsisti, etiam de nescio quibus criminibus accusare parati sint, nescio, domine dilectissime, meritoque honorabilis fili.
3 Verumtamen nullo modo nos possumus contemnere quod presbytero videntur obiicere, tantum si catholici sunt qui obiiciunt: nam haereticorum accusationes contra catholicum presbyterum admittere, nec possumus, nec debemus.
4 Proinde hoc primo agat prudentia tua, ut haeretici non sint, ubi ante adventum tuum non fuerunt; et audiemus causam presbyteri, sicut eam oportet audiri.
5 Illud sane moneo, quia dignaris, quoniam et salus et existimatio tua charissima nobis est, et ipsi Germanicianenses pertinent ad curam humilitatis nostrae, ut ea quae a gloriosissimis Imperatoribus impetrasti, et ea quae apud competentes iudices egisti, fidenter allegare digneris; ut appareat omnibus nihil te inordinate agere, ne iterum in causa vestra, qui de possessione contenditis, ipsi miseri fatigentur, et gravius afflicti dispereant.
6 Simul etiam commendo ut eiusdem presbyteri domus non diripiatur, neque vastetur: nam de ecclesia sua nuntiatum est nobis, quod eam nescio qui velint deponere; sed non puto quod ullo pacto possit hoc a tua religione permitti.
Augustinus HOME

bnf12205.17 csg571.174