Augustinus, Epistolae, 250, 3.
1 | Haec autem dixi, etiamsi filius noster Classicianus aliquid admisit, quod tibi anathemate plectendum iustissime videretur. |
2 | Caeterum si veras ad me litteras misit, nec solus in domo sua debuit ista sententia coerceri. |
3 | Sed hinc cum tua Sanctitate nihil ago, nisi tantum peto ignoscas petenti veniam, si agnoverit culpam: si autem nihil eum peccasse prudenter agnoscis, quoniam ipse in domo fidei iustius flagitabat fidem debere servari, ne ibi frangeretur ubi docetur; fac quod sanctum virum facere oportet, ut si tibi contigit tanquam homini, quod utique homo Dei dicit in Psalmo, Turbatus est prae ira oculus meus, exclames ad Dominum, Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum (Psal. VI, 8, 3); ut porrigat tibi dexteram suam, et comprimat iracundiam tuam, et tranquillet mentem tuam ad videndam faciendamque iustitiam. |
4 | Sicut enim scriptum est, Iracundia viri iustitiam Dei non operatur (Iacobi I, 20). |
5 | Nec arbitreris ideo nobis non posse subrepere iniustam commotionem, quia episcopi sumus: sed potius cogitemus inter laqueos tentationum nos periculosissime vivere, quia homines sumus. |
6 | Aufer itaque Gesta ecclesiastica quae perturbatior fortasse fecisti, et redeat inter vos charitas quam cum illo et catechumenus habuisti: aufer litem et revoca pacem, ne tibi pereat homo amicus, et de vobis gaudeat diabolus inimicus. |
7 | Potens est autem misericordia Dei nostri, quae et me exaudiat orantem, ne mea tristitia de vobis augeatur, sed potius quae est exorta sanetur; et erigat per gratiam suam, et laetificet iuventutem tuam non contemnentem senectutem meam. |
8 | Vale. |