monumenta.ch > Augustinus > 2
Augustinus, Epistolae, 250, 1. <<<     >>> 3.

Augustinus, Epistolae, 250, 2.

1 Audisti fortasse aliquos magni nominis sacerdotes cum domo sua quempiam anathemasse peccantium: sed forte si essent interrogati, reperirentur idonei reddere inde rationem.
2 Ego autem, quoniam si quis ex me quaerat utrum recte fiat, quid ei respondeam non invenio; nunquam hoc facere ausus sum, cum de quorumdam facinoribus immaniter adversus Ecclesiam perpetratis, gravissime permoverer.
3 Sed si tibi forte quoniam iuste fiat, Dominus revelavit nequaquam iuvenilem aetatem tuam, et honoris ecclesiastici rudimenta contemno: en adsum, senex a iuvene et episcopus tot annorum a collega necdum anniculo paratus sum discere, quomodo vel Deo vel hominibus iustam possumus reddere rationem, si animas innocentes pro scelere alieno, ex quo non trahunt sicut ex Adam, in quo omnes peccaverunt (Rom. V, 12), originale peccatum, spirituali supplicio puniamus.
4 Etenim Classiciani filius, etsi traxit ex patre primi hominis culpam sacro fonte Baptismatis expiandam; tamen quidquid, posteaquam genuit eum, peccati pater eius admisit, ubi particeps ipse non fuit, ad eum non pertinere quis ambigit?
5 Quid dicam de coniuge?
6 quid de tot animabus in universa familia?
7 unde si una anima per istam severitatem qua tota domus ista anathemata est, sine Baptismate de corpore exeundo perierit; innumerabilium mors corporum, si de ecclesia homines innocentes violenter abstrahantur et interficiantur, huic damno non potest comparari.
8 Si ergo de hac re potes reddere rationem, utinam et nobis rescribendo praestes ut possimus et nos: si autem non potes, quid tibi est inconsulta commotione animi facere, unde si fueris interrogatus, rectam responsionem non vales invenire?
Augustinus HOME