Augustinus, Epistolae, 250, 1.
1 | Vir spectabilis filius noster Classicianus graviter apud me litteris questus est, quod sit anathematis iniuriam a tua Sanctitate perpessus: narrans quod venerit ad ecclesiam apparitione paucorum suae potestati congrua comitatus, et egerit tecum, ne contra salutem suam faveres eis qui per Evangelium peierando, adiutorium violandae fidei in ipsa fidei domo requirebant; quos tamen considerantes quid mali fecerint, non inde violenter abductos, sed sponte dicit egressos, atque hinc Venerationem tuam ita sibi succensuisse, ut ecclesiasticorum confectione Gestorum cum omni domo sua anathematis sententia feriretur. |
2 | Quibus litteris eius lectis, non mediocriter aestuans, cogitationibus magna cordis tempestate fluctuantibus, apud Charitatem tuam tacere non potui; ut si habes de hac re sententiam certis rationibus vel Scripturarum testimoniis exploratam, nos quoque docere digneris quomodo recte anathemetur pro patris peccato filius, aut pro mariti uxor, aut pro domini servus, aut quisquam in domo etiam nondum natus, si eodem tempore, quo universa domus est anathemate obligata, nascatur, nec ei possit per lavacrum regenerationis in mortis periculo subveniri. |
3 | Neque enim haec corporalis est poena qua legimus quosdam contemptores Dei cum suis omnibus, qui eiusdem impietatis participes non fuerunt, pariter interfectos. |
4 | Tunc quidem ad terrorem viventium mortalia corpora perimebantur, quandoque utique moritura: spiritualis autem poena, qua fit quod scriptum est, Quae ligaveris in terra, erunt ligata et in coelo (Matth. XVI, 19), animas obligat, de quibus dictum est, Anima patris mea est, et anima filii mea est: anima quae peccaverit, ipsa morietur (Ezech. XVIII, 4). |