monumenta.ch > Augustinus > 249
   

Augustinus, Epistolae, EPISTOLA CCXLIX . Augustinus Restituto, quatenus mali tolerandi in Ecclesia.

1 Domino desiderantissimo, et honorifica sinceritate charissimo fratri, et condiacono RESTITUTO, AUGUSTINUS, in Domino salutem.
2 Aestus indicantes piam flammam cordis tui, indicavit mihi fidelissimus, ut scis, particeps eorum, frater Deogratias.
3 Lege itaque Tychonium quem bene nosti, non quidem omnia probaturus; nam quae in illo cavenda sint, bene nosti.
4 Hanc tamen quaestionem, quomodo in Ecclesia Dei si qua forte perversa vel etiam scelerata corrigere aut exstinguere non valemus, salvo unitatis vinculo toleranda sint, strenue videtur mihi tractavisse atque solvisse.
5 Quanquam in eius litteris tantummodo intentione correcta, ad ipsos divinarum Scripturarum fontes recurrere nos oportet, ut ibi videamus quam pauca de hac re testimonia sententiarum, vel exempla gestorum posuit, et quam nemo possit omnia ponere, nisi qui pene omnes sanctorum Librorum paginas in sua scripta transferre voluerit: ita prope nulla est quae nos non admoneat, intus in ipsa societate Sacramentorum quibus imbuimur ad vitam aeternam, cum his qui oderunt pacem esse debere pacificos, donec ingemiscendo nostra longinqua peregrinatio transeat (Psal. CXIX, 5-7); atque in virtute Ierusalem matris aeternae securissima pace perfruamur, et in turribus eius abundantia verorum fratrum (Psal. CXXI), quorum nunc inter multos falsos gemimus paucitatem.
6 Quae est autem virtus illius civitatis, nisi Deus eius Deus noster?
7 Vides igitur in quo solo fiat pax, et singulis hominibus, qui secum sine illo bellum gerunt, etiam nullo extrinsecus oborto scandalo; et omnibus simul, qui quanquam in hac se vita diligant, et amicitiae fidae nexibus teneantur, tamen nec praesentia corporis nec consensione animi summe perfecteque copulantur.
8 Confortetur cor tuum in Domino, memor nostri.
Augustinus HOME

bnf12205.17 csg571.174