Augustinus, Epistolae, 248, 2.
1 | Sed inhaere, frater, illi a quo audisti, Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. XXIV, 13): coniungere Domino, ut crescat in novissimis vita tua. |
2 | Scio enim non deesse recreationem cordis de fratribus bonis. |
3 | Huc adiunge promissiones Dei fideles, magnas, certas, sempiternas, ipsiusque tolerantiae imperturbabilem ineffabilemque mercedem: et vide quam verum Domino cantes, Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo, consolationes tuae iucundaverunt animam meam (Psal. XCIII, 19). |
4 | Mitte fratri Firmo litteras nostras. |
5 | Sanctitatem tuam et familiam Dei, quae tuo ministerio gubernatur, fratres et sorores quae apud nos sunt nobiscum, in Domino resalutant. ( Et alia manu: ) Incolumes pro nobis oretis, dilectissimi et sancti fratres. |
6 | Ego Alypius impensissime saluto Sinceritatem tuam, omnesque tibi in Domino coniunctos; atque ut hanc tanquam meam epistolam deputes, peto: etsi enim aliam propriam mittere potuissem, tamen malui huic suscribere, ut unanimitatem nostram una etiam pagina testaretur. |