monumenta.ch > Augustinus > 1
Augustinus, Epistolae, 248, . . . <<<     >>> 2.

Augustinus, Epistolae, 248, 1.

1 Quamvis ab animo nostro nullo modo te separatum esse permittat dulce vinculum charitatis, et indesinenter tuos sanctos mores atque colloquia recolamus; tamen bene fecisti, et gratias agimus quod nobis etiam corporalis salutis tuae nuntios apices mittendo, nos plurimum exhilarasti.
2 Sensi autem in epistola tua quod taedium te detinuerit a peccatoribus relinquentibus legem Dei: illo enim spiritu vivis, quod dictum est, Vidi insensatos, et tabescebam (Psal. CXVIII, 53, 158).
3 Pia est ista tristitia, et, si dici potest, beata miseria, vitiis alienis tribulari, non implicari; moerere, non haerere; dolore contrahi, non amore attrahi.
4 Haec est persecutio quam patiuntur omnes qui volunt in Christo pie vivere, secundum apostolicam mordacem veracemque sententiam (II Tim. III, 12).
5 Quid enim hic magis persequitur vitam bonorum, quam vita iniquorum; non cum cogit imitari quod displicet, sed cum cogit dolere quod videt?
6 Quoniam coram pio vivens impie, etsi non obligat consentientem, cruciat sentientem.
7 Nam saepe et diu impiorum corporibus a saecularibus potestatibus, et quorumlibet vexationibus parcitur; piorum autem cordibus a malis hominum moribus nunquam usque ad huius saeculi finem.
8 Sic ergo potius impletur quod commemoravi dixisse Apostolum, Quia omnes qui volunt in Christo pie vivere, persecutionem patientur; et tanto amarius quanto interius, donec diluvium transeat, ubi arca continet corvum et columbam.
Augustinus HOME