monumenta.ch > Augustinus > 4
Augustinus, Epistolae, 247, 3. <<<    

Augustinus, Epistolae, 247, 4.

1 Sed quid opus est tam diu tecum disputare, et onerare verbis occupationes tuas, ut forte cum irasceris verbis meis, velis saevire in homines miseros?
2 Illis imputabitur ad meritum bonum, quia pro salute tua, propter quam tibi tanta loquor, te patiuntur iratum: tibi autem nolo aliquid gravius dicere, ne putes me non timendo, sed male optando tale aliquid loqui.
3 Time Deum si non vis decipi: ipsum testem invoco super animam meam, plus me tibi timere cum haec dico, quam illis pro quibus apud te intercedere videor.
4 Si credis, Deo gratias: si autem non credis, consolatur me quod Dominus ait, Dicite, Pax huic domui: et si est tibi filius pacis, requiescet super eum pax vestra; si quo minus, ad vos revertetur (Matth. X, 12, 13).
5 Dei misericordia te tueatur, domine dilectissime fili.
Augustinus HOME