Augustinus, Epistolae, 247, 3.
1 | Iterum dicturus es: Non eis iussi ut darent Ponticano. |
2 | Respondetur tibi: Sed iussisti ut servirent Ponticano; nec possent distinguere quousque servirent, et quousque non servirent, maxime cum ea peteret quae se debere sciebant. |
3 | Tuas autem litteras habere debuerunt, quas proferrent actori, si te nolente exigebat, et relegerent ei non se debere dare, nisi cum tuas litteras accepissent. |
4 | Nam si verbo aliquando iussisti ne actori aliquid darent, multum est ut meminerint; multum est ut tu ipse memineris an vere iusseris, an ipsis iusseris, an aliis, an omnibus: maxime quia etiam nunc alteri actori audisti datam et salvam esse ipsam pecuniam, et non tibi displicuit quia dederunt. |
5 | Sed cum ego dixissem, Quid si et iste intervertisset, ab ipsis iterum exigendum erat? |
6 | rursus tibi coepit displicere quia dederunt: et cum mihi saepe dixisses, nunquam te iniunxisse vices tuas vel Valerio vel Aginesi, subito cum de vino ageretur, quia debuerunt ostendere si acescere coeperat, et diceretur tibi quod absens erat; credo, excidit tibi quid mihi toties dixeras, et dixisti, quia habuerunt Aginesi ostendere, et ex ipsius agere arbitrio. |
7 | Ibi ego cum dixissem, Certe vices tuas istis non soles iniungere; respondisti, Sed litteras meas habebat Aginesis: quasi semper illi quibus aliquid iniungis, litteras tuas recitent rusticanis hominibus, ut credant quia tu iussisti. |
8 | Sed quia eos vident tibi sic iungi, non utique credunt temere illos aliquid audere praesumere, nisi a te data potestate. |
9 | Ideoque inter ista incerta non apparet quid iubeas, nec possunt firmum aliquid retinere, nisi litteras tuas habuerint, quas omnibus proferant, et nonnisi tuis litteris prolatis obtemperent, quando eis aliquid dandum est. |