monumenta.ch > Augustinus > 2
Augustinus, Epistolae, 247, 1. <<<     >>> 3.

Augustinus, Epistolae, 247, 2.

1 Non pro illis magis (novit ille quem timeo), sed pro teipso teipsum rogo, ut, quomodo scriptum est, Miserearis animae tuae placens Deo (Eccli. XXX, 24).
2 Et modo quidem non rogandus, sed obiurgandus es: nam et hoc scriptum est, Ego quem amo, redarguo, et castigo (Apoc. III, 19).
3 Ego tamen si pro me rogandus esses, forte non te rogarem: quia vero pro te rogandus es, rogo te iratum ut parcas tibi, ut placeris tibi, ut tibi placetur ille quem rogas.
4 Misi ad te die sabbati, cum adhuc pranderes, ut non proficiscereris, nisi me vidisses: renuntiasti ita te esse facturum.
5 Surrexisti die dominico, et, ut audivi, venisti in ecclesiam, et orasti, et profectus es, et me videre noluisti.
6 Deus tibi ignoscat.
7 Quid enim aliud tibi dicam, nisi quod ipse novit quia cupio?
8 sed scio quia nisi te correxeris, ille iustus est.
9 Cum autem tibi parcis, et mihi parcis: neque enim tam miser sum et alienus a visceribus Christi, ut non gravissimo vulnere feriatur cor meum, quando sic agunt, quos in eius Evangelio genui.
Augustinus HOME