Augustinus, Epistolae, 247, 1.
1 | Veritas et dulcis est et amara. |
2 | Quando dulcis est, parcit; et quando amara, curat. |
3 | Si non recusas bibere quod in hac epistola offero, probabis quod dixi. |
4 | Utinam sicut mihi non obest, sic nec tibi obesset quidquid contumeliarum mihi irrogas: et utinam vel tantum tibi obesset iniquitas quam miseris et pauperibus facis, quantum obest ipsis quibus eam facis. |
5 | Illi enim ad tempus laborant, tu autem vide quid tibi thesaurizes in die irae et revelationis iusti iudicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera sua (Rom. II, 5, 6). |
6 | Cuius misericordiam deprecor ut hic te corrigat quomodo ipse novit, potius quam reservet in illum diem quando nullus iam erit correctionis locus; ut qui tibi dedit timorem suum, propter quem de te non despero, aperiat tibi sensum, ut videas quae facis, et exhorreas, et emendes. |
7 | Parva enim et quasi nulla tibi videntur, quae tam magna mala sunt, ut quando te domita cupiditas ea considerare permiserit, riges lacrymis terram, ut Deus misereatur tui. |
8 | Aut si ego iniquus sum, qui hoc tecum ago ne miseri et egeni homines bis reddant quod debent, cum coloni actori suo dederint, subdito praeposito et iubenti servientes, nec ille se accepisse negare potuerit: si ergo ego iniquus sum, quia mihi videtur iniustum ut bis exigantur, qui vix semel reddere sufficiunt; fac quod vis. |
9 | Si autem tu vides quia iniustum est; fac quod decet, fac quod Deus iubet, et ego rogo. |