Augustinus, Epistolae, 246, 3.
1 | Quando ergo quisque, cum reprehendi coeperit, causam convertit in fatum, et ideo se culpari non vult, quia fato se dicit coactum fecisse id quod arguitur; redeat ad seipsum, servet hoc in suis, non castiget servum furem, non de contumelioso filio conqueratur, vicino improbo non minetur. |
2 | Quid enim horum faciens, iuste facit, si omnes a quibus iniurias patitur, non culpa sua, sed fato impelluntur ut faciant? |
3 | Si autem iure proprio et patrisfamilias diligentia, quoscumque homines pro tempore in potestate habet, hortatur ad bonum, deterret a malo, imperat suae voluntati ut obtemperent, honorat eos qui sibi ad nutum obediunt, vindicat in eos qui se contemnunt, rependit gratiam beneficis, odio ingratos; egone exspectabo ut contra fata disputem, cum tanta eum non verbis, sed factis eloqui deprehendam, ut prope manibus suis omnes mathematicorum capillos super capita eorum frangere videatur? |
4 | His itaque paucis si aviditas tua contenta non est, et librum aliquem de hac re, quem diutius legat, desiderat; patienter tibi sunt exspectandae vacationes nostrae, et rogandus Deus, qui et otium et facultatem satiando de hac re animo tuo tribuere dignetur. |
5 | Ero tamen alacrior, si et saepe commemorare me litteris tuam non piguerit charitatem, et quid de hac epistola sentias rescribendo docueris. |