Augustinus, Epistolae, 246, 2.
1 | Illud sane quantocius ac breviter noveris, omnes leges atque omnia instituta disciplinae, laudes, vituperationes, exhortationes, terrores, praemia, supplicia, caeteraque omnia quibus humanum genus administratur et regitur, penitus labefactari atque subverti, nihilque in eis omnino iustitiae remanere, nisi voluntas sit causa peccandi. |
2 | Quanto ergo licentius et aequius mathematicorum improbamus errores, quam divinas leges, vel etiam domorum nostrarum curam damnare atque abiicere cogimur; quod nec ipsi mathematici faciunt? |
3 | Nam cum aliquis eorum hominibus nummatis fatua fata vendiderit; mox ut oculum a tabellis eburneis ad domus suae moderamen ac sollicitudinem revocaverit, non solum vocibus, sed etiam plagis emendat uxorem; non dico si petulantius iocantem, sed si immoderatius per fenestram aspicientem animadverterit. |
4 | Quae tamen si ei dicat, Quid me caedis? |
5 | Venerem caede si potes, a qua cogor hoc facere: tum vero ille non curat quam vana verba componat fallendis extraneis, sed quam iusta verbera imponat corrigendis suis. |