Augustinus, Epistolae, 245, 2.
1 | Exsecranda autem superstitio ligaturarum, in quibus etiam inaures virorum in summis ex una parte auriculis suspensae deputantur, non ad placendum hominibus, sed ad serviendum daemonibus adhibetur. |
2 | Quis autem possit speciales nefariarum superstitionum prohibitiones in Scripturis invenire, cum generaliter Apostolus dicat, Nolo vos socios fieri daemoniorum (I Cor. X, 20)? |
3 | et iterum, Quae enim consonantia Christi ad Belial (II Cor. VI, 15)? |
4 | Nisi forte quia Belial nominavit, et generalem societatem daemoniorum prohibuit, licet Christianis sacrificare Neptuno, quia nihil proprie de Neptuno vetitum legimus! |
5 | Moneantur interim miseri, ut si obtemperare nolunt praeceptis salubrioribus, saltem sacrilegia sua non defendant, ne maiori se scelere implicent. |
6 | Quid autem cum eis agendum sit, si solvere inaures timent, et corpus Christi cum signo diaboli accipere non timent? |
7 | De ordinando autem qui in parte Donati baptizatus est, auctor tibi esse non possum: aliud est enim facere si cogaris, aliud consulere ut facias. |