Augustinus, Epistolae, 244, 2.
1 | Erige itaque animum, frater in Christo charissime; Deus noster nec perit a suis, nec perdet suos: vult autem monere nos quam sint haec fragilia et incerta, quae nimis diligunt homines, ut solvamus ab eis vinculum cupiditatis, per quod implicatos nos trahunt, et totum amorem nostrum consuefaciamus in eum currere, in quo nulla damna timeamus. |
2 | Ipse te hortatur per ministerium nostrum, viriliter cogites te fidelem esse christianum, et eius redemptum esse sanguine, qui non solum aeterna sapientia, sed etiam humana praesentia docuit nos temperanter prospera saeculi huius contemnere, et fortiter adversa tolerare; eius felicitatis mercedem pollicens, quam nemo possit a nobis auferre. |
3 | Scripsi sane etiam ad virum laudabilem comitem; quam epistolam, in tuo erit arbitrio utrum dari velis. |
4 | Nam per quem detur, non dubito deesse non posse, adiuvante Domino, vel episcopum, vel presbyterum, vel quemlibet. |