Augustinus, Epistolae, 244, 1.
1 | Rumor ad me detulit (Deus faciat ut non sit) sic te animo perturbatum, ut multum mirer prudentiam tuam et christianum animum parum cogitare rerum terrenarum conditionem nullo modo aequari posse coelestibus, ubi cor nostrum et spes nostra collocanda est. |
2 | Vir cordate, numquid aut totum bonum tuum in his rebus erat, quas nunc videris amittere; aut tam magnum bonum illic deputabas, ut eo subtracto sic tenebrescat mens nimia tristitia, quasi lumen eius, non Deus, sed terra sit? |
3 | Audivi enim (iam dixi, Deus faciat ut falsum audierim) quod tibi manus etiam velles inferre; quod melius non credo aut ascendisse in cor tuum, aut exisse de ore tuo. |
4 | Sed tamen quia ita perturbatus es, ut hoc de te dici potuerit, graviter de te contristatus, hoc litterarum alloquio putavi consolandam Charitatem tuam; quanquam non dubitem Dominum Deum nostrum in corde tuo loqui meliora: novi enim quam pio studio semper audieris verbum eius. |