Augustinus, Epistolae, 243, 12.
1 | Si quid sane pecuniae res tua familiaris habet, cuius te implicari negotio nec oportet nec decet, revera tribuendum est matri et domesticis tuis. |
2 | Horum quippe indigentia, si pauperibus, ut sis perfectus, instituisti distribuere talia tua, primum apud te locum obtinere debet: Si quis enim suis et maxime domesticis, ait Apostolus, non providet, fidem negavit, et est infideli deterior (I Tim. V, 8). |
3 | Quibus ordinandis rebus, si, ut collum exueres induendum sapientiae vinculis, profectus a nobis es; quid tibi nocent, aut quo pacto te pervellunt matris lacrymae fluentes carne, aut servi fuga, aut mors ancillarum, aut fratrum morbosa valetudo? |
4 | Si est in te charitas ordinata, scias praeponere maiora minoribus, et misericordia moveri, ut pauperes evangelizentur, ne messis Domini copiosa, operariorum inopia, in praedam volucribus iaceat, et paratum habere cor ad sequendum Domini voluntatem, in eo quod vel flagellando vel parcendo agere statuerit cum servis suis: haec meditare, in his esto, ut provectus tuus manifestus sit in omnibus (I Tim. IV, 15). |
5 | Obsecro te ut caveas ne maiorem tristitiam des bonis fratribus torpore tuo, quam laetitiam alacritate iam dederas. |
6 | Commendare te autem litteris quibus voluisti, tam superfluum putavi, quam si quisquam te mihi eodem modo commendare voluisset. |