Augustinus, Epistolae, 243, 11.
1 | His potius intende, charissime, et tolle crucem tuam, et sequere Dominum. |
2 | Nam cum te praesens animadverterem domesticis curis a divino studio retardari, ferri te potius et duci a cruce tua, non eam te ferre ac ducere sentiebam. |
3 | Crux enim nostra quam Dominus portari a nobis iubet, ut eum expeditissimi sequamur, quid aliud quam mortalitatem carnis huius significat? |
4 | Ipsa enim nos cruciat donec absorbeatur mors in victoriam (I Cor. XV, 54). |
5 | Crux ergo haec ipsa crucifigenda est, et transfigenda est clavis timoris Dei, ne solutis et liberis membris reluctantem portare non possis. |
6 | Sequi enim Dominum nisi eam portans, omnino non vales: nam quomodo eum sequeris, si non es eius? |
7 | Qui autem Iesu Christi sunt, ait Apostolus, carnem suam crucifixerunt cum passionibus et desideriis (Galat. V, 24). |