Augustinus, Epistolae, 243, 10.
1 | Haec ergo interrumpuntur vocibus matris tuae, et inter haec locum invenit commemoratio praegnantis atque lactantis, ut de Adam et Eva, alius Adam nascereris et nutrireris? |
2 | Respice potius, respice Adam secundum de coelo, et porta iam coelestis imaginem, sicut terreni portasti (I Cor. XV, 47-49). |
3 | Imo et hic habeant locum materna ipsa beneficia, quae tibi ad enervationem cordis enumerantur: habeant prorsus locum; noli esse ingratus, repende gratiam matri tuae, repende spiritualia pro carnalibus, pro temporalibus sempiterna. |
4 | Sed non vult sequi? |
5 | non impediat. |
6 | Non vult converti in melius? |
7 | cave ne te in deterius pervertat, et evertat. |
8 | Quid interest utrum in uxore, an in matre, dum tamen Eva in qualibet muliere caveatur? |
9 | Nam ista umbra pietatis de foliis illius arboris venit, quibus se primum parentes nostri in illa damnabili nuditate texerunt. |
10 | Et quidquid in illis verbis atque suggestione quasi officium tibi charitatis obtendit, ut a germanissima atque sincerissima Evangelii charitate te detorqueat, ad astutiam serpentis pertinet, et ad duplicitatem regis illius qui habet viginti millia, quam nos docemur decem millium, hoc est, cordis, in qua Deum quaerimus, simplicitate superare. |