Augustinus, Epistolae, 243, 9.
1 | Talibus concepte seminibus, talique in vitam novam connubio procreate, languescis et contabescis in veterem hominem! |
2 | Itane matrem terrenam non habebat Imperator tuus? |
3 | Quae tamen cum ei nuntiaretur agenti coelestia, respondit: Quae mihi mater, aut qui fratres? |
4 | Et extendens manum in discipulos suos, dixit non pertinere ad cognationem suam, nisi qui facerent voluntatem Patris eius (Matth. XII, 48-50). |
5 | In quo numero profecto etiam ipsam Mariam benignus inclusit; faciebat enim et illa voluntatem Patris. |
6 | Ita optimus Magister atque divinus, et maternum nomen, quod ei quasi privatum propriumque nuntiaverant, quia terrenum erat, in comparatione coelestis propinquitatis abiecit: et eamdem coelestem propinquitatem in discipulis suis commemorans, quo sibi rursum consortio generis cum caeteris sanctis virgo illa cohaereret, ostendit. |
7 | Et ne isto saluberrimo magisterio quo contemni carnalem affectum in parentibus docuit, adminiculum error acciperet, quo matrem habuisse a quibusdam negatur, alio loco discipulos monuit ne se patrem in terris dicant habere (Id. XXIII, 9), ut quomodo illos manifestum est habuisse patres, sic se habuisse matrem manifestaret, cuius tamen terrena cognatione contempta, contemnendarum talium necessitudinum discipulis praeberet exemplum. |