Augustinus, Epistolae, 243, 8.
1 | Mater Ecclesia, mater est etiam matris tuae. |
2 | Haec vos de Christo concepit, haec martyrum sanguine parturivit, haec in sempiternam lucem peperit, haec fidei lacte nutrivit et nutrit, cibosque maiores praeparans, quod adhuc parvuli et sine dentibus vagire vultis, horrescit. |
3 | Haec mater toto orbe diffusa, tam variis et multiplicibus errorum infestationibus agitatur, ut abortivi iam filii eius adversus eam infrenis armis belligerare non dubitent. |
4 | Ignavia etiam atque torpore quorumdam quos gremio continet, membra sua frigescere plurimis locis et fovendis parvulis minus idonea fieri dolet. |
5 | Unde nisi per alios filios, unde nisi per alia membra, quorum e numero es, iustum ac debitum poscit auxilium? |
6 | Huiusne tu necessitates deserens, ad carnalia verba converteris? |
7 | Nonne haec gravioribus querelis insonat auribus? |
8 | nonne haec chariora viscera, et coelestia ubera ostentat? |
9 | Adde viri eius susceptionem carnis, ne carnalibus inhaereres, et a Verbo aeterno universa quae tibi mater improperat, ne his implicareris assumpta; adde contumelias, flagella, mortem, mortem autem crucis. |