monumenta.ch > Augustinus > 7
Augustinus, Epistolae, 243, 6. <<<     >>> 8.

Augustinus, Epistolae, 243, 7.

1 Sed quid dicit, aut quid allegat?
2 Forte decem illos menses quibus viscera eius onerasti, et dolores parturitionis, ac labores educationis.
3 Hoc, hoc interfice verbo salutari; hoc perde matris, ut in vitam aeternam invenias eam.
4 Hoc memento ut oderis in ea, si diligis eam, si tiro Christi es, si turris fundamenta posuisti; ne dicant transeuntes: Hic homo coepit aedificare, et non potuit perficere.
5 Carnalis enim affectus est iste, et adhuc veterem hominem sonat.
6 Hunc carnalem affectum, et in nobis et in nostris, militia christiana ut perimamus hortatur; nec tamen ita ut ingratus sit quisque parentibus, et eadem ipsa beneficia quibus in vitam hanc editus, susceptus atque nutritus est, enumerata derideat.
7 Servet potius ubique pietatem: habeant haec locum ubi maiora non vocant.
Augustinus HOME