Augustinus, Epistolae, 243, 6.
1 | Ecce rapit te studium veritatis, et cognoscendae atque percipiendae voluntatis Dei in Scripturis sanctis; rapit evangelicae praedicationis officium. |
2 | Dat signum Dominus ut vigilemus in castris, ut aedificemus turrim, de qua hostem sempiternae vitae et prospicere et propellere valeamus. |
3 | Rapit militem Christi tuba coelestis ad praelium, et retinet mater! |
4 | non plane talis, qualis Machabaeorum fuit, nec saltem similis Lacedaemoniis matribus, de quibus memoriae proditum est quod filios suos, ut pro terrena patria sanguinem funderent, multo amplius atque ardentius in certamina bellica, quam signorum sonitus excitabant. |
5 | Nam mater quae te ad discendam vitam removeri a curis saecularibus non permittit, satis ostendit quemadmodum te, si opus esset, ad obeundam mortem penitus saeculum repudiare permitteret. |