2 | Nam sicut nunc de anima iubetur, ut eam propter Christum cum parentibus oderimus; ita quod alio loco de anima idem Dominus dicit, in parentes quoque potest congruentissime convenire: Qui amat, inquit, animam suam, perdet eam (Ioan. XII, 25). |
5 | Sicut autem hoc praeceptum, quo perdere iubemur animam nostram, non ad id valet ut se quisque interimat, quod inexpiabile nefas est; et tamen valet ut interimat in se carnalem animae affectum, quo cum impedimento futurae vitae praesens vita delectat; hoc est enim quod dictum est, oderit animam suam, et, perdet eam: quod tamen diligendo fit; quandoquidem apertissime fructum eiusdem animae acquirendae, in eodem praecepto commemorat dicens, Qui perdiderit eam in isto saeculo, in vitam aeternam inveniet eam: ita de parentibus rectissime dicitur ut qui eos amat, perdat eos; non more parricidarum interficiens, sed spirituali gladio verbi Dei carnalem affectum eorum, quo et seipsos, et eos quos genuerunt implicamentis huius saeculi obligare conantur, pie fidenterque percutiens et occidens, illud in eis vivere faciat, quo fratres sunt, quo cum filiis suis temporalibus, parentes aeternos Deum Ecclesiamque cognoscunt. |