Augustinus, Epistolae, 243, 4.
1 | Potes hoc facillime in ipsa tua matre cognoscere. |
2 | Nam unde te nunc irretitum involvit, et ab instituto cursu retardatum reflectit et curvat, nisi ex quo tua propria mater est? |
3 | Nam ex quo soror est omnium, quibus est pater Deus et mater Ecclesia, iam te non impedit, quam neque me, neque omnes fratres nostros, qui eam non privata, sicut tu in domo vestra, sed publica in domo Dei charitate diligimus. |
4 | Quod ergo tu illi etiam carnali necessitudine annecteris, ad sortem valere debet familiarius colloquendi, et apertiore ianua consulendi ut hoc ipsum, quo te privatim diligit, interficiatur in ea, ne quod ex utero suo te genuit, pluris pendat, quam quod ex utero Ecclesiae genita est tecum. |
5 | Quod autem de matre dixi, hoc de tali caetera propinquitate intelligendum est. |
6 | Hoc etiam quisque de anima sua cogitet, ut etiam in ipsa privatum affectum oderit, qui procul dubio temporalis est: diligat autem in ea communionem societatemque illam, de qua dictum est, Erat illis in Deum anima una et cor unum (Act. IV, 32). |
7 | Sic enim anima tua non est propria, sed omnium fratrum; quorum etiam animae tuae sunt, vel potius quorum animae cum tua non animae, sed anima una est, Christi unica, quae de manu canis ut eruatur, cantatur in Psalmis (Psal. XXI, 21). |
8 | Inde ad contemptum mortis facillime pervenitur. |