Augustinus, Epistolae, 243, 3.
1 | Itaque et sumptus ad turrim aedificandam, et bellantium valentia decem millium adversus regem qui viginti habet, nihil est aliud quam ut renuntiet unusquisque omnibus quae sunt eius. |
2 | Praelocutio autem superior cum extrema conclusione concordat. |
3 | In eo enim quod unusquisque renuntiat omnibus quae sunt eius, etiam illud continetur, ut oderit patrem suum, et matrem, et uxorem, et filios, et fratres, et sorores, adhuc et animam suam. |
4 | Omnia enim haec propria eius sunt, quae plerumque implicant et impediunt ad obtinenda, non ista propria temporaliter transitura, sed in aeternum mansura communia. |
5 | Quo enim tibi nunc quaedam mulier mater est, hoc ipso utique non est et mihi. |
6 | Quapropter hoc temporale ac transitorium est: sicut transisse iam vides quod te concepit, quod gestavit utero, quod peperit, quod lacte nutrivit. |
7 | Quod autem soror in Christo est, et tibi est et mihi, et omnibus quibus una coelestis haereditas, et pater Deus, et frater Christus, in eadem charitatis societate promittitur. |
8 | Haec aeterna sunt; haec nulla temporis labe deteruntur; haec tanto firmius tenenda sperantur, quanto minus privato, sed communi potius iure obtinenda praedicantur. |