monumenta.ch > Augustinus > 2
Augustinus, Epistolae, 243, 1. <<<     >>> 3.

Augustinus, Epistolae, 243, 2.

1 Sed paulo antequam de turre et de rege exhortatorias similitudines praeponeret, attende quid dixerit: Si quis venit ad me, et non odit patrem suum, et matrem, et uxorem, et filios, et fratres, et sorores, adhuc et animam suam, non potest meus esse discipulus.
2 Et si non tulerit crucem suam et venerit post me, non potest meus esse discipulus.
3 Deinde subiungit: Quis ex vobis volens turrim aedificare, non primo sedet, et computat si sumptus habet ad consummationem, nequando, cum posuerit fundamentum, non possit aedificare; et omnes qui transeunt et vident, incipiant dicere, Hic homo coepit aedificare, et non potuit perficere?
4 Aut quis rex vadens committere bellum cum alio rege, non primum sedet, et cogitat si potens est cum decem millibus ei occurrere, qui cum viginti millibus venit ad illum?
5 Caeterum dum adhuc longe est, mittit legationem, rogans pacem.
6 Quo autem pertinerent istae similitudines, ipsa conclusione satis aperuit: ait enim, Sic ergo omnis ex vobis qui non renuntiat omnibus quae sunt eius, non potest meus esse discipulus (Luc. XIV, 26-33).
Augustinus HOME