monumenta.ch > Augustinus > 1
Augustinus, Epistolae, 243, . . . <<<     >>> 2.

Augustinus, Epistolae, 243, 1.

1 Legi epistolam quam misisti fratribus, consolari te cupiens quod multis tentationibus tua tirocinia quatiantur; in qua etiam insinuasti desiderare te litteras meas.
2 Condolui, frater, et cessare ab scribendo non potui, ne non solum tuo, sed etiam meo desiderio negarem quod me videbam officio debere charitatis.
3 Si te igitur tironem Christi profiteris, castra ne deseras; in quibus tibi etiam aedificanda turris est illa, de qua in Evangelio Dominus loquitur.
4 In ea quippe stantem, et sub armis verbi Dei militantem, nulla ex parte penetrare ullae tentationes valent: inde et iacta in adversarium tela gravi pondere veniunt, et prospecta firmo munimine devitantur.
5 Considera etiam Dominum nostrum Iesum Christum, cum sit rex noster, tamen ea societate qua etiam frater esse dignatus est, reges appellasse milites suos, et unumquemque ad bellandum cum rege qui habet viginti millia, instructione decem millium idoneum esse debere praemonuit.
Augustinus HOME