Augustinus, Epistolae, 242, 5.
1 | Nam libello quem dignatus es mittere, si mihi sit otium, facultasque tribuatur ad singula respondere, arbitror te cogniturum tanto minus quemque vestiri lumine veritatis, quanto magis sibi videtur nudam depromere veritatem. |
2 | Quis enim ferat, ut alia omittam, et hoc solum interim commemorem quod maxime ingemui, cum apostolus Paulus dicat, Videmus nunc per speculum in aenigmate; tunc autem facie ad faciem (I Cor. XIII, 12); istum iam dicere omni integumento retecto nudam se depromere veritatem? |
3 | Qui si diceret, Nudam videmus veritatem, nihil esset caecius ista arrogantia visionis: non autem dixit, Videmus, sed, depromimus; ut non solum iam veritas inventioni mentis patere, sed etiam potestati linguae subiacere videatur. |
4 | Multa sunt quae de Trinitatis ineffabilitate dicantur; non ut ipsa dicatur, alioquin non est ineffabilis, sed ut illis dictis illa dici non posse intelligatur. |
5 | Verum iam, ut arbitror, modum excessit epistola mea, cum per tuam me admonueris breviter scribere: sed quia institutione veterum te excusare dignatus es, non tibi absurdus videbor, si modum quarumdam epistolarum Ciceronis, quia eius quoque in litteris tuis mentionem fecisti, non te pigeat recordari. |