Augustinus, Epistolae, 242, 4.
1 | Quomodo, inquis, potuit de solo Patre nasci Filius aequalis ei de quo natus est? |
2 | Iam hoc enarrare non possum, et cedo prophetae dicenti: Generationem eius quis enarrabit (Isai. LIII, 8)? |
3 | Quod si tu de humana generatione qua per virginem natus est, accipiendum putas; ipse te discute, et interroga animam tuam, utrum si in generatione humana defecit, audeat enarrare divinam. |
4 | Noli ergo, inquis, dicere aequalem. |
5 | Cur non dicam quod dixit Apostolus? |
6 | Non rapinam, inquit, arbitratus est esse aequalis Deo (Philipp. II, 6). |
7 | Etsi enim aequalitatem illam non explicavit humanae menti nondum purgatae, posuit tamen in Verbo, quod in re possit inveniri purgata. |
8 | Demus itaque operam mundando cordi nostro, ut inde exsurgat acies qua ista videre valeamus: Beati enim, inquit, mundicordes; quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 7). |
9 | Ita excedentes animalis hominis caliginosas imagines, ad serenitatem illam sinceritatemque veniemus, qua videre possimus quod dici non posse videmus. |