monumenta.ch > Augustinus > 2
Augustinus, Epistolae, 242, 1. <<<     >>> 3.

Augustinus, Epistolae, 242, 2.

1 Magis ergo tecum, si fieri posset, mallem quaerere quousque appellandus sit animalis homo, ut si eum iam transcendimus, recte fortasse illa quae supra humanam mentem atque intelligentiam incommutabiliter manent, aliqua ex parte nos attigisse gaudeamus.
2 Cavendum est enim ne propterea videatur stultum, cum Filium Patri audimus aequalem, quia hominem animalem adhuc agimus, de quo dictum est quod stultitia sunt illi quae sunt Spiritus Dei.
3 Quanquam sane maiestas illa supra cuncta sublimis a spiritualibus cogitari possit, a nullo autem possit effari; videre tamen, quantum arbitror, facile est non esse factum per quem facta sunt omnia, et sine quo factum est nihil.
4 Si enim per seipsum factus est, erat antequam fieret, ut fieri per se posset: quod certe tanto absurdius dicitur, quanto vanius cogitatur.
5 Si autem non per se factus est, non est factus omnino; quoniam quidquid factum est, per ipsum factum est: Omnia enim per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Ioan. I, 3).
Augustinus HOME