Augustinus, Epistolae, 242, 1.
1 | Quis nostrum erret in fide vel in cognitione Trinitatis, alia quaestio est. |
2 | Gratum sane habeo quod me, quamvis incognitum facie, tamen quia errare credidisti, revocare ab errore conatus es. |
3 | Huius tibi benevolentiae mercedem retribuat Deus, et nosse te faciat quod nosse te putas: res enim ardua est, ut existimo. |
4 | Et quaeso te ne in ullam contumeliae partem acceperis, quod tibi tantae cognitionis munus optavi. |
5 | Vereor enim ne opinatae scientiae praeiudicium, si non praecepta vera, quae nequaquam ad te mihi arrogaverim, at certe bona vota nostra, quae mihi etiam indocto habere de te licet (non enim perite, sed amice exhibenda sunt), repellat ab auribus tuis, potiusque mihi succenseas quod non tibi iam sicut sapienti gratulatus, quam gratias agas quod tibi sapientiam deprecatus sim. |
6 | Verumtamen si ego portans episcopalis nominis sarcinam, libentissime amplector benevolentiam tuam, quod me Bonoso et Iasoni, ut scribis, doctissimis viris, etiam trans mare mittere dignatus es, ad reportandos ex eorum disputationibus uberes fructus; quod denique ad detergendas totius erroris caligines, libellum cuiusdam episcopi vestri ingenio et viribus elaboratum, ad me perferendum sollicita benignitate curasti: quanto est aequius te bono animo accipere, quod ea quae nullo humano ingenio et viribus dari possunt, a Domino Deo tibi ut concedantur optavi? |
7 | Apostolus enim inquit: Non spiritum huius mundi accepimus, sed Spiritum qui ex Deo est; ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis: quae et loquimur non in doctis humanae sapientiae verbis, sed docti Spiritu, spiritualibus spiritualia comparantes. |
8 | Animalis autem homo non percipit quae sunt Spiritus Dei: stultitia est enim illi (I Cor. II, 12-14). |